Type de texte | source |
---|---|
Titre | Poeticarum institutionum libri tres |
Auteurs | Vossius, Gerardus Johannes |
Date de rédaction | |
Date de publication originale | 1647 |
Titre traduit | |
Auteurs de la traduction | |
Date de traduction | |
Date d'édition moderne ou de réédition | |
Editeur moderne | |
Date de reprint |
, p. 53-56
5. §. Præterea addendum, quas pœnas mali tandem subeant. Vt Clytemnestra apud Euripidem. Hoc nisi fiat, difficulter occorrimus judicio Platonis, qui theatralem poesim e sua ejecit Republica. Movebat philosophum, quod tamen in malis, quam bonis moribus, ars delectet : quomodo in artificiosa pictura tam afficit Thersites, quam Nireus. Metuebat enim Plato periculum, ne infirmiores vitia pro virtutibus amarent, si recte repræsentarentur. Quippe infirmi, atque improvidi, facile eo impelluntur, quo propendent. Sed huic argumento obviam imus ; tum eo, quod in tragœdia plures multo bonos exigamus, quam malos : tum quod malorum etiam exitus addantur. Vnde Euripides, a populo reprehensus, quod sermones adeo improbos induxisset in scænam, exspectare jussit, usque dum videretur, qualis eum exitus maneret, quem sic loquentem fecisset. Atque in sacris etiam literis, quam multa recensentur pravorum hominum exempla ! Sed fere etiam additur, quæ pœna sit subsecuta. […]
9. §. Quartum est morum æquabilitas.
Etiam hoc, et superius vitium complectitur Proclus in Quæstionibus poëticis, cum ait, bifariam esse ἀνόμοιον esse ; prius quidem, ut si pictor Achillem exprimat, velut Thersiten ; alterum, ut si fingat aliquando eum οὐ φυλάττοντα ζωὴν ἀνδρικήν. Nam hujus retinentissimus Achilles fuit. […]
11. §. Præterea virtutem non considerabit, ut huic vel illi inest homini ; sed attendet ad ipsam virtutis formam, prout animo ejus comprehenditur, qui rem considerat, ut perfectam et absolutam.
Nempe ut pictores excellentes imitantur excellentius, quam quid est : quomodo etiam Plato Remp. describit, non cujusmodo est, sed qualem esse oporteat, sic et poeta describit Achillem, quia in eo fortis viri exemplum voluit ob oculos ponere. Hoc est, quod vulgo dicunt, virtutem in abstracto esse considerandam, non in concreto. Nempe, ut optime ait Cicero in Orat. Hac rerum formas appellat ideas ille, non intelligendi solum, sed etiam dicendi gravissimus auctor et magister, Plato, easque gigni negat : et ait semper esse, ac ratione et intelligentia contineri : cætera nasci, occidere, fluere, labi ; nec diutius esse uno et eodem statu. Quicquid est igitur, de quo ratione, et via, disputetur ; id ad ultimam sui gerenis formam, speciemque redigendum.
Dans :Le portrait ressemblant et plus beau(Lien)